- AROMATITIS Gemma
- AROMATITIS GemmaGraece ἡ αρωματῖτις; at Aromatites lapis, ὁ αρωματίτης qui, myrtae colore est, quam per excellentiam ἄρωμα appellatam esle modo diximus. Sic Aromatites vinum, quod myrtâ condiebatur. Plin. l. 14. c. 13. Lautissima apud priscos vina erant myrrhae odore condita, ut apparet in Plautis fabula, quae Persa inscribitur,, quamquam in ea et calamum addi iubet. Ideo quidam Aromatite delectatos maxime credunt. Etc. 16. Aromatitem quoque invenio factitatum tantum non unguentorum compsositione, primo ex myrrha ----- mox ex nardo Celtico,m calamo, aspalatho, offis in mustum aut dulce vinum desectis. Locus autem Plauti est Persâ Act. 1. Sc. 3. v. 7.Commisce mulsum; struthea colutheaque appara,Bene ut in scutris concaleat, et calamum inice.Sed nulla hîc myrrhae mentio; nec de vino, sed mulso agitur, an musto potius legendum? Hinc Plinium crebrâ murrinae apud Veteres mentione deceptum, aromatitem e myrrha factitatum asleruisse, docer Salmas. cum in aromatiten seu μυρρίνην, nihil myrrhae (quippe cuius amaror notus) additum fuerit, utpote quod semper dulce mansit, speciebus aromaticis dulcedinem ei suam servantibus. Certe murrinam inter dulcia, non tantum inter vina, numerant Comici Latini, qui Palliatas scripsêre; quod non a murrae, sed ὐπο τȏυ μύρου, i. e. aromate, nomen habuit. Vide eum ad Solin. p. 709. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.